blob: 178e8d1d36e964ae0785a3a57ca53b4f9be22325 [file] [log] [blame]
Non eram nescius, Brute, cum, quae summis ingeniis exquisitaque
doctrina philosophi Graeco sermone tractavissent, ea Latinis litteris
mandaremus, fore ut hic noster labor in varias reprehensiones
incurreret. nam quibusdam, et iis quidem non admodum indoctis, totum
hoc displicet philosophari. quidam autem non tam id reprehendunt, si
remissius agatur, sed tantum studium tamque multam operam ponendam in
eo non arbitrantur. erunt etiam, et ii quidem eruditi Graecis
litteris, contemnentes Latinas, qui se dicant in Graecis legendis
operam malle consumere. postremo aliquos futuros suspicor, qui me ad
alias litteras vocent, genus hoc scribendi, etsi sit elegans, personae
tamen et dignitatis esse negent.
Contra quos omnis dicendum breviter existimo. Quamquam philosophiae
quidem vituperatoribus satis responsum est eo libro, quo a nobis
philosophia defensa et collaudata est, cum esset accusata et
vituperata ab Hortensio. qui liber cum et tibi probatus videretur et
iis, quos ego posse iudicare arbitrarer, plura suscepi veritus ne
movere hominum studia viderer, retinere non posse. Qui autem, si
maxime hoc placeat, moderatius tamen id volunt fieri, difficilem
quandam temperantiam postulant in eo, quod semel admissum coerceri
reprimique non potest, ut propemodum iustioribus utamur illis, qui
omnino avocent a philosophia, quam his, qui rebus infinitis modum
constituant in reque eo meliore, quo maior sit, mediocritatem
desiderent.
Sive enim ad sapientiam perveniri potest, non paranda nobis solum ea,
sed fruenda etiam sapientia est; sive hoc difficile est, tamen nec
modus est ullus investigandi veri, nisi inveneris, et quaerendi
defatigatio turpis est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum.
etenim si delectamur, cum scribimus, quis est tam invidus, qui ab eo
nos abducat? sin laboramus, quis est, qui alienae modum statuat
industriae? nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui novum
vicinum non vult 'fodere aut arare aut aliquid ferre denique' -- non
enim illum ab industria, sed ab inliberali labore deterret --, sic
isti curiosi, quos offendit noster minime nobis iniucundus labor.
Iis igitur est difficilius satis facere, qui se Latina scripta dicunt
contemnere. in quibus hoc primum est in quo admirer, cur in
gravissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum idem fabellas
Latinas ad verbum e Graecis expressas non inviti legant. quis enim tam
inimicus paene nomini Romano est, qui Ennii Medeam aut Antiopam
Pacuvii spernat aut reiciat, quod se isdem Euripidis fabulis delectari
dicat, Latinas litteras oderit?
Synephebos ego, inquit, potius Caecilii aut Andriam Terentii quam
utramque Menandri legam?
A quibus tantum dissentio, ut, cum Sophocles vel optime scripserit
Electram, tamen male conversam Atilii mihi legendam putem, de quo
Lucilius: 'ferreum scriptorem', verum, opinor, scriptorem tamen, ut
legendus sit. rudem enim esse omnino in nostris poetis aut
inertissimae segnitiae est aut fastidii delicatissimi. mihi quidem
nulli satis eruditi videntur, quibus nostra ignota sunt. an 'Utinam ne
in nemore . . .' nihilo minus legimus quam hoc idem Graecum, quae
autem de bene beateque vivendo a Platone disputata sunt, haec
explicari non placebit Latine?
Quid? si nos non interpretum fungimur munere, sed tuemur ea, quae
dicta sunt ab iis quos probamus, eisque nostrum iudicium et nostrum
scribendi ordinem adiungimus, quid habent, cur Graeca anteponant iis,
quae et splendide dicta sint neque sint conversa de Graecis? nam si
dicent ab illis has res esse tractatas, ne ipsos quidem Graecos est
cur tam multos legant, quam legendi sunt. quid enim est a Chrysippo
praetermissum in Stoicis? legimus tamen Diogenem, Antipatrum,
Mnesarchum, Panaetium, multos alios in primisque familiarem nostrum
Posidonium. quid? Theophrastus mediocriterne delectat, cum tractat
locos ab Aristotele ante tractatos? quid? Epicurei num desistunt de
isdem, de quibus et ab Epicuro scriptum est et ab antiquis, ad
arbitrium suum scribere? quodsi Graeci leguntur a Graecis isdem de
rebus alia ratione compositis, quid est, cur nostri a nostris non
legantur?
Quamquam, si plane sic verterem Platonem aut Aristotelem, ut verterunt
nostri poetae fabulas, male, credo, mererer de meis civibus, si ad
eorum cognitionem divina illa ingenia transferrem. sed id neque feci
adhuc nec mihi tamen, ne faciam, interdictum puto. locos quidem
quosdam, si videbitur, transferam, et maxime ab iis, quos modo
nominavi, cum inciderit, ut id apte fieri possit, ut ab Homero Ennius,
Afranius a Menandro solet. Nec vero, ut noster Lucilius, recusabo, quo
minus omnes mea legant. utinam esset ille Persius, Scipio vero et
Rutilius multo etiam magis, quorum ille iudicium reformidans
Tarentinis ait se et Consentinis et Siculis scribere. facete is
quidem, sicut alia; sed neque tam docti tum erant, ad quorum iudicium
elaboraret, et sunt illius scripta leviora, ut urbanitas summa
appareat, doctrina mediocris.
Ego autem quem timeam lectorem, cum ad te ne Graecis quidem cedentem
in philosophia audeam scribere? quamquam a te ipso id quidem facio
provocatus gratissimo mihi libro, quem ad me de virtute misisti. Sed
ex eo credo quibusdam usu venire; ut abhorreant a Latinis, quod
inciderint in inculta quaedam et horrida, de malis Graecis Latine
scripta deterius. quibus ego assentior, dum modo de isdem rebus ne
Graecos quidem legendos putent. res vero bonas verbis electis graviter
ornateque dictas quis non legat? nisi qui se plane Graecum dici velit,
ut a Scaevola est praetore salutatus Athenis Albucius.
Quem quidem locum comit multa venustate et omni sale idem Lucilius,
apud quem praeclare Scaevola: Graecum te, Albuci, quam Romanum atque
Sabinum, municipem Ponti, Tritani, centurionum, praeclarorum hominum
ac primorum signiferumque, maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis,
id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto: 'chaere,' inquam,
'Tite!' lictores, turma omnis chorusque: 'chaere, Tite!' hinc hostis
mi Albucius, hinc inimicus.
Sed iure Mucius. ego autem mirari satis non queo unde hoc sit tam
insolens domesticarum rerum fastidium. non est omnino hic docendi
locus; sed ita sentio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non
inopem, ut vulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse quam Graecam.
quando enim nobis, vel dicam aut oratoribus bonis aut poetis, postea
quidem quam fuit quem imitarentur, ullus orationis vel copiosae vel
elegantis ornatus defuit? Ego vero, quoniam forensibus operis,
laboribus, periculis non deseruisse mihi videor praesidium, in quo a
populo Romano locatus sum, debeo profecto, quantumcumque possum, in eo
quoque elaborare, ut sint opera, studio, labore meo doctiores cives
mei, nec cum istis tantopere pugnare, qui Graeca legere malint, modo
legant illa ipsa, ne simulent, et iis servire, qui vel utrisque
litteris uti velint vel, si suas habent, illas non magnopere
desiderent.
Qui autem alia malunt scribi a nobis, aequi esse debent, quod et
scripta multa sunt, sic ut plura nemini e nostris, et scribentur
fortasse plura, si vita suppetet; et tamen, qui diligenter haec, quae
de philosophia litteris mandamus, legere assueverit, iudicabit nulla
ad legendum his esse potiora. quid est enim in vita tantopere
quaerendum quam cum omnia in philosophia, tum id, quod his libris
quaeritur, qui sit finis, quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia
bene vivendi recteque faciendi consilia referenda, quid sequatur
natura ut summum ex rebus expetendis, quid fugiat ut extremum malorum?
qua de re cum sit inter doctissimos summa dissensio, quis alienum
putet eius esse dignitatis, quam mihi quisque tribuat, quid in omni
munere vitae optimum et verissimum sit, exquirere?
An, partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur inter
principes civitatis, P. Scaevolam M'.que Manilium, ab iisque M. Brutus
dissentiet -- quod et acutum genus est et ad usus civium non inutile,
nosque ea scripta reliquaque eiusdem generis et legimus libenter et
legemus --, haec, quae vitam omnem continent, neglegentur? nam, ut
sint illa vendibiliora, haec uberiora certe sunt. quamquam id quidem
licebit iis existimare, qui legerint. nos autem hanc omnem quaestionem
de finibus bonorum et malorum fere a nobis explicatam esse his
litteris arbitramur, in quibus, quantum potuimus, non modo quid nobis
probaretur, sed etiam quid a singulis philosophiae disciplinis
diceretur, persecuti sumus.
Ut autem a facillimis ordiamur, prima veniat in medium Epicuri ratio,
quae plerisque notissima est. quam a nobis sic intelleges eitam, ut ab
ipsis, qui eam disciplinam probant, non soleat accuratius explicari;
verum enim invenire volumus, non tamquam adversarium aliquem
convincere. accurate autem quondam a L. Torquato, homine omni doctrina
erudito, defensa est Epicuri sententia de voluptate, a meque ei
responsum, cum C. Triarius, in primis gravis et doctus adolescens, ei
disputationi interesset.
Nam cum ad me in Cumanum salutandi causa uterque venisset, pauca primo
inter nos de litteris, quarum summum erat in utroque studium, deinde
Torquatus: Quoniam nacti te, inquit, sumus aliquando otiosum, certe
audiam, quid sit, quod Epicurum nostrum non tu quidem oderis, ut fere
faciunt, qui ab eo dissentiunt, sed certe non probes, eum quem ego
arbitror unum vidisse verum maximisque erroribus animos hominum
liberavisse et omnia tradidisse, quae pertinerent ad bene beateque
vivendum. sed existimo te, sicut nostrum Triarium, minus ab eo
delectari, quod ista Platonis, Aristoteli, Theophrasti orationis
ornamenta neglexerit. nam illud quidem adduci vix possum, ut ea, quae
senserit ille, tibi non vera videantur.
Vide, quantum, inquam, fallare, Torquate. oratio me istius philosophi
non offendit; nam et complectitur verbis, quod vult, et dicit plane,
quod intellegam; et tamen ego a philosopho, si afferat eloquentiam,
non asperner, si non habeat, non admodum flagitem. re mihi non aeque
satisfacit, et quidem locis pluribus. sed quot homines, tot
sententiae; falli igitur possumus.
Quam ob rem tandem, inquit, non satisfacit? te enim iudicem aequum
puto, modo quae dicat ille bene noris.
Nisi mihi Phaedrum, inquam, tu mentitum aut Zenonem putas, quorum
utrumque audivi, cum mihi nihil sane praeter sedulitatem probarent,
omnes mihi Epicuri sententiae satis notae sunt. atque eos, quos
nominavi, cum Attico nostro frequenter audivi, cum miraretur ille
quidem utrumque, Phaedrum autem etiam amaret, cotidieque inter nos ea,
quae audiebamus, conferebamus, neque erat umquam controversia, quid
ego intellegerem, sed quid probarem.
Quid igitur est? inquit; audire enim cupio, quid non probes.
Principio, inquam, in physicis, quibus maxime gloriatur, primum totus
est alienus. Democritea dicit perpauca mutans, sed ita, ut ea, quae
corrigere vult, mihi quidem depravare videatur. ille atomos quas
appellat, id est corpora individua propter soliditatem, censet in
infinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum nec medium nec
ultimum nec extremum sit, ita ferri, ut concursionibus inter se
cohaerescant, ex quo efficiantur ea, quae sint quaeque cernantur,
omnia, eumque motum atomorum nullo a principio, sed ex aeterno tempore
intellegi convenire.
Epicurus autem, in quibus sequitur Democritum, non fere labitur.
quamquam utriusque cum multa non probo, tum illud in primis, quod, cum
in rerum natura duo quaerenda sint, unum, quae materia sit, ex qua
quaeque res efficiatur, alterum, quae vis sit, quae quidque efficiat,
de materia disseruerunt, vim et causam efficiendi reliquerunt. sed hoc
commune vitium, illae Epicuri propriae ruinae: censet enim eadem illa
individua et solida corpora ferri deorsum suo pondere ad lineam, hunc
naturalem esse omnium corporum motum.
Deinde ibidem homo acutus, cum illud ocurreret, si omnia deorsus e
regione ferrentur et, ut dixi, ad lineam, numquam fore ut atomus
altera alteram posset attingere itaque ** attulit rem commenticiam:
declinare dixit atomum perpaulum, quo nihil posset fieri minus; ita
effici complexiones et copulationes et adhaesiones atomorum inter se,
ex quo efficeretur mundus omnesque partes mundi, quaeque in eo essent.
Quae cum tota res (est) ficta pueriliter, tum ne efficit quidem, quod
vult. nam et ipsa declinatio ad libidinem fingitur -- ait enim
declinare atomum sine causa; quo nihil turpius physico, quam fieri
quicquam sine causa dicere, -- et illum motum naturalem omnium
ponderum, ut ipse constituit, e regione inferiorem locum petentium
sine causa eripuit atomis nec tamen id, cuius causa haec finxerat,
assecutus est.
Nam si omnes atomi declinabunt, nullae umquam cohaerescent, sive aliae
declinabunt, aliae suo nutu recte ferentur, primum erit hoc quasi,
provincias atomis dare, quae recte, quae oblique ferantur, deinde
eadem illa atomorum, in quo etiam Democritus haeret, turbulenta
concursio hunc mundi ornatum efficere non poterit. ne illud quidem
physici, credere aliquid esse minimum, quod profecto numquam
putavisset, si a Polyaeno, familiari suo, geometrica discere maluisset
quam illum etiam ipsum dedocere. Sol Democrito magnus videtur, quippe
homini erudito in geometriaque perfecto, huic pedalis fortasse; tantum
enim esse censet, quantus videtur, vel paulo aut maiorem aut minorem.
Ita, quae mutat, ea corrumpit, quae sequitur sunt tota Democriti,
atomi, inane, imagines, quae eidola nominant, quorum incursione non
solum videamus, sed etiam cogitemus; infinitio ipsa, quam apeirian
vocant, tota ab illo est, tum innumerabiles mundi, qui et oriantur et
intereant cotidie. Quae etsi mihi nullo modo probantur, tamen
Democritum laudatum a ceteris ab hoc, qui eum unum secutus esset,
nollem vituperatum.
Iam in altera philosophiae parte. quae est quaerendi ac disserendi,
quae logikh dicitur, iste vester plane, ut mihi quidem videtur,
inermis ac nudus est. tollit definitiones, nihil de dividendo ac
partiendo docet, non quo modo efficiatur concludaturque ratio tradit,
non qua via captiosa solvantur ambigua distinguantur ostendit; iudicia
rerum in sensibus ponit, quibus si semel aliquid falsi pro vero
probatum sit, sublatum esse omne iudicium veri et falsi putat.
Confirmat autem illud vel maxime, quod ipsa natura, ut ait ille,
sciscat et probet, id est voluptatem et dolorem. ad haec et quae
sequamur et quae fugiamus refert omnia. quod quamquam Aristippi est a
Cyrenaicisque melius liberiusque defenditur, tamen eius modi esse
iudico, ut nihil homine videatur indignius. ad maiora enim quaedam nos
natura genuit et conformavit, ut mihi quidem videtur. ac fieri potest,
ut errem, sed ita prorsus existimo, neque eum Torquatum, qui hoc
primus cognomen invenerit, aut torquem illum hosti detraxisse, ut
aliquam ex eo perciperet corpore voluptatem, aut cum Latinis tertio
consulatu conflixisse apud Veserim propter voluptatem; quod vero
securi percussit filium, privavisse se etiam videtur multis
voluptatibus, cum ipsi naturae patrioque amori praetulerit ius
maiestatis atque imperii.
quid? T. Torquatus, is qui consul cum Cn. Octavio fuit, cum illam
severitatem in eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano
emancipaverat, ut eum Macedonum legatis accusantibus, quod pecunias
praetorem in provincia cepisse arguerent, causam apud se dicere
iuberet reque ex utraque parte audita pronuntiaret eum non talem
videri fuisse in imperio, quales eius maiores fuissent, et in
conspectum suum venire vetuit, numquid tibi videtur de voluptatibus
suis cogitavisse?
Sed ut omittam pericula, labores, dolorem etiam, quem optimus quisque
pro patria et pro suis suscipit, ut non modo nullam captet, sed etiam
praetereat omnes voluptates, dolores denique quosvis suscipere malit
quam deserere ullam officii partem, ad ea, quae hoc non minus
declarant, sed videntur leviora, veniamus.
Quid tibi, Torquate, quid huic Triario litterae, quid historiae
cognitioque rerum, quid poetarum evolutio, quid tanta tot versuum
memoria voluptatis affert? nec mihi illud dixeris: 'Haec enim ipsa
mihi sunt voluptati, et erant illa Torquatis.' Numquam hoc ita
defendit Epicurus neque Metrodorus aut quisquam eorum, qui aut saperet
aliquid aut ista didicisset. et quod quaeritur saepe, cur tam multi
sint Epicurei, sunt aliae quoque causae, sed multitudinem haec maxime
allicit, quod ita putant dici ab illo, recta et honesta quae sint, ea
facere ipsa per se laetitiam, id est voluptatem. homines optimi non
intellegunt totam rationem everti, si ita res se habeat. nam si
concederetur, etiamsi ad corpus nihil referatur, ista sua sponte et
per se esse iucunda, per se esset et virtus et cognitio rerum, quod
minime ille vult expetenda.
Haec igitur Epicuri non probo, inquam. De cetero vellem equidem aut
ipse doctrinis fuisset instructior -- est enim, quod tibi ita videri
necesse est, non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi
appellantur -- aut ne deterruisset alios a studiis. quamquam te quidem
video minime esse deterritum.
Quae cum dixissem, magis ut illum provocarem quam ut ipse loquerer,
tum Triarius leniter arridens: Tu quidem, inquit, totum Epicurum paene
e philosophorum choro sustulisti. Quid ei reliquisti, nisi te, quoquo
modo loqueretur, intellegere, quid diceret? Aliena dixit in physicis
nec ea ipsa, quae tibi probarentur; si qua in iis corrigere voluit,
deteriora fecit. disserendi artem nullam habuit. voluptatem cum summum
bonum diceret, primum in eo ipso parum vidit, deinde hoc quoque
alienum; nam ante Aristippus, et ille melius. addidisti ad extremum
etiam indoctum fuisse.
Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non
probes eius, a quo dissentias. quid enim me prohiberet Epicureum esse,
si probarem, quae ille diceret? cum praesertim illa perdiscere ludus
esset. Quam ob rem dissentientium inter se reprehensiones non sunt
vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones
concertationesque in disputando pertinaces indignae philosophia mihi
videri solent.
Tum Torquatus: Prorsus, inquit, assentior; neque enim disputari sine
reprehensione nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest.
sed ad haec, nisi molestum est, habeo quae velim. An me, inquam, nisi
te audire vellem, censes haec dicturum fuisse? Utrum igitur percurri
omnem Epicuri disciplinam placet an de una voluptate quaeri, de qua
omne certamen est? Tuo vero id quidem, inquam, arbitratu. Sic faciam
igitur, inquit: unam rem explicabo, eamque maximam, de physicis alias,
et quidem tibi et declinationem istam atomorum et magnitudinem solis
probabo et Democriti errata ab Epicuro reprehensa et correcta
permulta. nunc dicam de voluptate, nihil scilicet novi, ea tamen, quae
te ipsum probaturum esse confidam.
Certe, inquam, pertinax non ero tibique, si mihi probabis ea, quae
dices, libenter assentiar. Probabo, inquit, modo ista sis aequitate,
quam ostendis. sed uti oratione perpetua malo quam interrogare aut
interrogari. Ut placet, inquam. Tum dicere exorsus est. Primum igitur,
inquit, sic agam, ut ipsi auctori huius disciplinae placet:
constituam, quid et quale sit id, de quo quaerimus, non quo ignorare
vos arbitrer, sed ut ratione et via procedat oratio. quaerimus igitur,
quid sit extremum et ultimum bonorum, quod omnium philosophorum
sententia tale debet esse, ut ad id omnia referri oporteat, ipsum
autem nusquam. hoc Epicurus in voluptate ponit, quod summum bonum esse
vult, summumque malum dolorem, idque instituit docere sic:
Omne animal, simul atque natum sit, voluptatem appetere eaque gaudere
ut summo bono, dolorem aspernari ut summum malum et, quantum possit, a
se repellere, idque facere nondum depravatum ipsa natura incorrupte
atque integre iudicante. itaque negat opus esse ratione neque
disputatione, quam ob rem voluptas expetenda, fugiendus dolor sit.
sentiri haec putat, ut calere ignem, nivem esse albam, dulce mel.
quorum nihil oportere exquisitis rationibus confirmare, tantum satis
esse admonere. interesse enim inter argumentum conclusionemque
rationis et inter mediocrem animadversionem atque admonitionem. altera
occulta quaedam et quasi involuta aperiri, altera prompta et aperta
iudicari. etenim quoniam detractis de homine sensibus reliqui nihil
est, necesse est, quid aut ad naturam aut contra sit, a natura ipsa
iudicari. ea quid percipit aut quid iudicat, quo aut petat aut fugiat
aliquid, praeter voluptatem et dolorem?
Sunt autem quidam e nostris, qui haec subtilius velint tradere et
negent satis esse, quid bonum sit aut quid malum, sensu iudicari, sed
animo etiam ac ratione intellegi posse et voluptatem ipsam per se esse
expetendam et dolorem ipsum per se esse fugiendum. itaque aiunt hanc
quasi naturalem atque insitam in animis nostris inesse notionem, ut
alterum esse appetendum, alterum aspernandum sentiamus. Alii autem,
quibus ego assentior, cum a philosophis compluribus permulta dicantur,
cur nec voluptas in bonis sit numeranda nec in malis dolor, non
existimant oportere nimium nos causae confidere, sed et argumentandum
et accurate disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et
dolore disputandum putant.
Sed ut perspiciatis, unde omnis iste natus error sit voluptatem
accusantium doloremque laudantium, totam rem aperiam eaque ipsa, quae
ab illo inventore veritatis et quasi architecto beatae vitae dicta
sunt, explicabo. nemo enim ipsam voluptatem, quia voluptas sit,
aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur magni dolores
eos, qui ratione voluptatem sequi nesciunt, neque porro quisquam est,
qui dolorem ipsum, quia dolor sit, amet, consectetur, adipisci velit,
sed quia non numquam eius modi tempora incidunt, ut labore et dolore
magnam aliquam quaerat voluptatem. ut enim ad minima veniam, quis
nostrum exercitationem ullam corporis suscipit laboriosam, nisi ut
aliquid ex ea commodi consequatur? quis autem vel eum iure
reprehenderit, qui in ea voluptate velit esse, quam nihil molestiae
consequatur, vel illum, qui dolorem eum fugiat, quo voluptas nulla
pariatur?
At vero eos et accusamus et iusto odio dignissimos ducimus, qui
blanditiis praesentium voluptatum deleniti atque corrupti, quos
dolores et quas molestias excepturi sint, obcaecati cupiditate non
provident, similique sunt in culpa, qui officia deserunt mollitia
animi, id est laborum et dolorum fuga. et harum quidem rerum facilis
est et expedita distinctio. nam libero tempore, cum soluta nobis est
eligendi optio, cumque nihil impedit, quo minus id, quod maxime
placeat, facere possimus, omnis voluptas assumenda est, omnis dolor
repellendus. temporibus autem quibusdam et aut officiis debitis aut
rerum necessitatibus saepe eveniet, ut et voluptates repudiandae sint
et molestiae non recusandae. itaque earum rerum hic tenetur a sapiente
delectus, ut aut reiciendis voluptatibus maiores alias consequatur aut
perferendis doloribus asperiores repellat.
Hanc ego cum teneam sententiam, quid est cur verear, ne ad eam non
possim accommodare Torquatos nostros? quos tu paulo ante cum
memoriter, tum etiam erga nos amice et benivole collegisti, nec me
tamen laudandis maioribus meis corrupisti nec segniorem ad
respondendum reddidisti. quorum facta quem ad modum, quaeso,
interpretaris? sicine eos censes aut in armatum hostem impetum fecisse
aut in liberos atque in sanguinem suum tam crudelis fuisse, nihil ut
de utilitatibus, nihil ut de commodis suis cogitarent? at id ne ferae
quidem faciunt, ut ita ruant itaque turbent, ut earum motus et impetus
quo pertineant non intellegamus, tu tam egregios viros censes tantas
res gessisse sine causa?
Quae fuerit causa, mox videro; interea hoc tenebo, si ob aliquam
causam ista, quae sine dubio praeclara sunt, fecerint, virtutem iis
per se ipsam causam non fuisse. -- Torquem detraxit hosti. -- Et
quidem se texit, ne interiret. -- At magnum periculum adiit. -- In
oculis quidem exercitus. -- Quid ex eo est consecutus? -- Laudem et
caritatem, quae sunt vitae sine metu degendae praesidia firmissima. --
Filium morte multavit. -- Si sine causa, nollem me ab eo ortum, tam
inportuno tamque crudeli; sin, ut dolore suo sanciret militaris
imperii disciplinam exercitumque in gravissimo bello animadversionis
metu contineret, saluti prospexit civium, qua intellegebat contineri
suam. atque haec ratio late patet.
In quo enim maxime consuevit iactare vestra se oratio, tua praesertim,
qui studiose antiqua persequeris, claris et fortibus viris
commemorandis eorumque factis non emolumento aliquo, sed ipsius
honestatis decore laudandis, id totum evertitur eo delectu rerum, quem
modo dixi, constituto, ut aut voluptates omittantur maiorum voluptatum
adipiscendarum causa aut dolores suscipiantur maiorum dolorum
effugiendorum gratia.
Sed de clarorum hominum factis illustribus et gloriosis satis hoc loco
dictum sit. erit enim iam de omnium virtutum cursu ad voluptatem
proprius disserendi locus. nunc autem explicabo, voluptas ipsa quae
qualisque sit, ut tollatur error omnis imperitorum intellegaturque ea,
quae voluptaria, delicata, mollis habeatur disciplina, quam gravis,
quam continens, quam severa sit. Non enim hanc solam sequimur, quae
suavitate aliqua naturam ipsam movet et cum iucunditate quadam
percipitur sensibus, sed maximam voluptatem illam habemus, quae
percipitur omni dolore detracto, nam quoniam, cum privamur dolore,
ipsa liberatione et vacuitate omnis molestiae gaudemus, omne autem id,
quo gaudemus, voluptas est, ut omne, quo offendimur, dolor, doloris
omnis privatio recte nominata est voluptas. ut enim, cum cibo et
potione fames sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiae
consecutionem affert voluptatis, sic in omni re doloris amotio
successionem efficit voluptatis.
Itaque non placuit Epicuro medium esse quiddam inter dolorem et
voluptatem; illud enim ipsum, quod quibusdam medium videretur, cum
omni dolore careret, non modo voluptatem esse, verum etiam summam
voluptatem. quisquis enim sentit, quem ad modum sit affectus, eum
necesse est aut in voluptate esse aut in dolore. omnis autem
privatione doloris putat Epicurus terminari summam voluptatem, ut
postea variari voluptas distinguique possit, augeri amplificarique non
possit.
At etiam Athenis, ut e patre audiebam facete et urbane Stoicos
irridente, statua est in Ceramico Chrysippi sedentis porrecta manu,
quae manus significet illum in hae esse rogatiuncula delectatum:
'Numquidnam manus tua sic affecta, quem ad modum affecta nunc est,
desiderat?' -- Nihil sane. -- 'At, si voluptas esset bonum,
desideraret.' -- Ita credo. -- 'Non est igitur voluptas bonum.' Hoc ne
statuam quidem dicturam pater aiebat, si loqui posset. conclusum est
enim contra Cyrenaicos satis acute, nihil ad Epicurum. nam si ea sola
voluptas esset, quae quasi titillaret sensus, ut ita dicam, et ad eos
cum suavitate afflueret et illaberetur, nec manus esse contenta posset
nec ulla pars vacuitate doloris sine iucundo motu voluptatis. sin
autem summa voluptas est, ut Epicuro placet, nihil dolere, primum tibi
recte, Chrysippe, concessum est nihil desiderare manum, cum ita esset
affecta, secundum non recte, si voluptas esset bonum, fuisse
desideraturam. idcirco enim non desideraret, quia, quod dolore caret,
id in voluptate est.
Extremum autem esse bonorum voluptatem ex hoc facillime perspici
potest: Constituamus aliquem magnis, multis, perpetuis fruentem et
animo et corpore voluptatibus nullo dolore nec impediente nec
inpendente, quem tandem hoc statu praestabiliorem aut magis expetendum
possimus dicere? inesse enim necesse est in eo, qui ita sit affectus,
et firmitatem animi nec mortem nec dolorem timentis, quod mors sensu
careat, dolor in longinquitate levis, in gravitate brevis soleat esse,
ut eius magnitudinem celeritas, diuturnitatem allevatio consoletur.
Ad ea cum accedit, ut neque divinum numen horreat nec praeteritas
voluptates effluere patiatur earumque assidua recordatione laetetur,
quid est, quod huc possit, quod melius sit, accedere? Statue contra
aliquem confectum tantis animi corporisque doloribus, quanti in
hominem maximi cadere possunt, nulla spe proposita fore levius
aliquando, nulla praeterea neque praesenti nec expectata voluptate,
quid eo miserius dici aut fingi potest? quodsi vita doloribus referta
maxime fugienda est, summum profecto malum est vivere cum dolore, cui
sententiae consentaneum est ultimum esse bonorum eum voluptate vivere.
nec enim habet nostra mens quicquam, ubi consistat tamquam in extremo,
omnesque et metus et aegritudines ad dolorem referuntur, nec praeterea
est res ulla, quae sua natura aut sollicitare possit aut angere.
Praeterea et appetendi et refugiendi et omnino rerum gerendarum initia
proficiscuntur aut a voluptate aut a dolore. quod cum ita sit,
perspicuum est omnis rectas res atque laudabilis eo referri, ut cum
voluptate vivatur. quoniam autem id est vel summum bonorum vel ultimum
vel extremum -- quod Graeci telos nominant --, quod ipsum nullam ad
aliam rem, ad id autem res referuntur omnes, fatendum est summum esse
bonum iucunde vivere.
Id qui in una virtute ponunt et splendore nominis capti quid natura
postulet non intellegunt, errore maximo, si Epicurum audire voluerint,
liberabuntur: istae enim vestrae eximiae pulchraeque virtutes nisi
voluptatem efficerent, quis eas aut laudabilis aut expetendas
arbitraretur? ut enim medicorum scientiam non ipsius artis, sed bonae
valetudinis causa probamus, et gubernatoris ars, quia bene navigandi
rationem habet, utilitate, non arte laudatur, sic sapientia, quae ars
vivendi putanda est, non expeteretur, si nihil efficeret; nunc
expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et comparandae
voluptatis --
Quam autem ego dicam voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi
labefactetur oratio mea --. nam cum ignoratione rerum bonarum et
malarum maxime hominum vita vexetur, ob eumque errorem et voluptatibus
maximis saepe priventur et durissimis animi doloribus torqueantur,
sapientia est adhibenda, quae et terroribus cupiditatibusque detractis
et omnium falsarum opinionum temeritate derepta certissimam se nobis
ducem praebeat ad voluptatem. sapientia enim est una, quae maestitiam
pellat ex animis, quae nos exhorrescere metu non sinat. qua
praeceptrice in tranquillitate vivi potest omnium cupiditatum ardore
restincto. cupiditates enim sunt insatiabiles, quae non modo singulos
homines, sed universas familias evertunt, totam etiam labefactant
saepe rem publicam.
Ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, seditiones, bella
nascuntur, nec eae se foris solum iactant nec tantum in alios caeco
impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusae inter se
dissident atque discordant, ex quo vitam amarissimam necesse est
effici, ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni et
errore naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu
vivere.
Quae est enim aut utilior aut ad bene vivendum aptior partitio quam
illa, qua est usus Epicurus? qui unum genus posuit earum cupiditatum,
quae essent et naturales et necessariae, alterum, quae naturales
essent nec tamen necessariae, tertium, quae nec naturales nec
necessariae. quarum ea ratio est, ut necessariae nec opera multa nec
impensa expleantur; ne naturales quidem multa desiderant, propterea
quod ipsa natura divitias, quibus contenta sit, et parabilis et
terminatas habet; inanium autem cupiditatum nec modus ullus nec finis
inveniri potest.
Quodsi vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia,
sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu et a formidinum
terrore vindicet et ipsius fortunae modice ferre doceat iniurias et
omnis monstret vias, quae ad quietem et ad tranquillitatem ferant,
quid est cur dubitemus dicere et sapientiam propter voluptates
expetendam et insipientiam propter molestias esse fugiendam?
Eademque ratione ne temperantiam quidem propter se expetendam esse
dicemus, sed quia pacem animis afferat et eos quasi concordia quadam
placet ac leniat. temperantia est enim, quae in rebus aut expetendis
aut fugiendis ut rationem sequamur monet. nec enim satis est iudicare
quid faciendum non faciendumve sit, sed stare etiam oportet in eo,
quod sit iudicatum. plerique autem, quod tenere atque servare id, quod
ipsi statuerunt, non possunt, victi et debilitati obiecta specie
voluptatis tradunt se libidinibus constringendos nec quid eventurum
sit provident ob eamque causam propter voluptatem et parvam et non
necessariam et quae vel aliter pararetur et qua etiam carere possent
sine dolore tum in morbos gravis, tum in damna, tum in dedecora
incurrunt, saepe etiam legum iudiciorumque poenis obligantur.
Qui autem ita frui volunt voluptatibus, ut nulli propter eas
consequantur dolores, et qui suum iudicium retinent, ne voluptate
victi faciant id, quod sentiant non esse faciendum, ii voluptatem
maximam adipiscuntur praetermittenda voluptate. idem etiam dolorem
saepe perpetiuntur, ne, si id non faciant, incidant in maiorem. ex quo
intellegitur nec intemperantiam propter se esse fugiendam
temperantiamque expetendam, non quia voluptates fugiat, sed quia
maiores consequatur.
Eadem fortitudinis ratio reperietur. nam neque laborum perfunctio
neque perpessio dolorum per se ipsa allicit nec patientia nec
assiduitas nec vigiliae nec ea ipsa, quae laudatur, industria, ne
fortitudo quidem, sed ista sequimur, ut sine cura metuque vivamus
animumque et corpus, quantum efficere possimus, molestia liberemus. ut
enim mortis metu omnis quietae vitae status perturbatur, et ut
succumbere doloribus eosque humili animo inbecilloque ferre miserum
est, ob eamque debilitatem animi multi parentes, multi amicos, non
nulli patriam, plerique autem se ipsos penitus perdiderunt, sic
robustus animus et excelsus omni est liber cura et angore, cum et
mortem contemnit, qua qui affecti sunt in eadem causa sunt, qua ante
quam nati, et ad dolores ita paratus est, ut meminerit maximos morte
finiri, parvos multa habere intervalla requietis, mediocrium nos esse
dominos, ut, si tolerabiles sint, feramus, si minus, animo aequo e
vita, cum ea non placeat, tamquam e theatro exeamus. quibus rebus
intellegitur nec timiditatem ignaviamque vituperari nec fortitudinem
patientiamque laudari suo nomine, sed illas reici, quia dolorem
pariant, has optari, quia voluptatem.
Iustitia restat, ut de omni virtute sit dictum. sed similia fere dici
possunt. ut enim sapientiam, temperantiam, fortitudinem copulatas esse
docui cum voluptate, ut ab ea nullo modo nec divelli nec distrahi
possint, sic de iustitia iudicandum est, quae non modo numquam nocet
cuiquam, sed contra semper afficit cum vi sua atque natura, quod
tranquillat animos, tum spe nihil earum rerum defuturum, quas natura
non depravata desiderat. et quem ad modum temeritas et libido et
ignavia semper animum excruciant et semper sollicitant turbulentaeque
sunt, sic inprobitas si cuius in mente consedit, hoc ipso, quod adest,
turbulenta est; si vero molita quippiam est, quamvis occulte fecerit,
numquam tamen id confidet fore semper occultum. plerumque improborum
facta primo suspicio insequitur, dein sermo atque fama, tum accusator,
tum iudex;
Multi etiam, ut te consule, ipsi se indicaverunt. quodsi qui satis
sibi contra hominum conscientiam saepti esse et muniti videntur,
deorum tamen horrent easque ipsas sollicitudines, quibus eorum animi
noctesque diesque exeduntur, a diis inmortalibus supplicii causa
importari putant. quae autem tanta ex improbis factis ad minuendas
vitae molestias accessio potest fieri, quanta ad augendas, cum
conscientia factorum, tum poena legum odioque civium? et tamen in
quibusdam neque pecuniae modus est neque honoris neque imperii nec
libidinum nec epularum nec reliquarum cupiditatum, quas nulla praeda
umquam improbe parta minuit, sed potius inflammat, ut coercendi magis
quam dedocendi esse videantur.
Invitat igitur vera ratio bene sanos ad iustitiam, aequitatem, fidem,
neque homini infanti aut inpotenti iniuste facta conducunt, qui nec
facile efficere possit, quod conetur, nec optinere, si effecerit, et
opes vel fortunae vel ingenii liberalitati magis conveniunt, qua qui
utuntur, benivolentiam sibi conciliant et, quod aptissimum est ad
quiete vivendum, caritatem, praesertim cum omnino nulla sit causa
peccandi.
Quae enim cupiditates a natura proficiscuntur, facile explentur sine
ulla iniuria, quae autem inanes sunt, iis parendum non est. nihil enim
desiderabile concupiscunt, plusque in ipsa iniuria detrimenti est quam
in iis rebus emolumenti, quae pariuntur iniuria. Itaque ne iustitiam
quidem recte quis dixerit per se ipsam optabilem, sed quia
iucunditatis vel plurimum afferat. nam diligi et carum esse iucundum
est propterea, quia tutiorem vitam et voluptatem pleniorem efficit.
itaque non ob ea solum incommoda, quae eveniunt inprobis, fugiendam
inprobitatem putamus, sed multo etiam magis, quod, cuius in animo
versatur, numquam sinit eum respirare, numquam adquiescere.
Quodsi ne ipsarum quidem virtutum laus, in qua maxime ceterorum
philosophorum exultat oratio, reperire exitum potest, nisi derigatur
ad voluptatem, voluptas autem est sola, quae nos vocet ad se et
alliciat suapte natura, non potest esse dubium, quin id sit summum
atque extremum bonorum omnium, beateque vivere nihil aliud sit nisi
cum voluptate vivere.
Huic certae stabilique sententiae quae sint coniuncta explicabo brevi.
nullus in ipsis error est finibus bonorum et malorum, id est in
voluptate aut in dolore, sed in his rebus peccant, cum e quibus haec
efficiantur ignorant. animi autem voluptates et dolores nasci fatemur
e corporis voluptatibus et doloribus -- itaque concedo, quod modo
dicebas, cadere causa, si qui e nostris aliter existimant, quos quidem
video esse multos, sed imperitos --, quamquam autem et laetitiam nobis
voluptas animi et molestiam dolor afferat, eorum tamen utrumque et
ortum esse e corpore et ad corpus referri, nec ob eam causam non multo
maiores esse et voluptates et dolores animi quam corporis. nam corpore
nihil nisi praesens et quod adest sentire possumus, animo autem et
praeterita et futura. ut enim aeque doleamus animo, cum corpore
dolemus, fieri tamen permagna accessio potest, si aliquod aeternum et
infinitum impendere malum nobis opinemur. quod idem licet transferre
in voluptatem, ut ea maior sit, si nihil tale metuamus.
Iam illud quidem perspicuum est, maximam animi aut voluptatem aut
molestiam plus aut ad beatam aut ad miseram vitam afferre momenti quam
eorum utrumvis, si aeque diu sit in corpore. Non placet autem detracta
voluptate aegritudinem statim consequi, nisi in voluptatis locum dolor
forte successerit, at contra gaudere nosmet omittendis doloribus,
etiamsi voluptas ea, quae sensum moveat, nulla successerit, eoque
intellegi potest quanta voluptas sit non dolere.
Sed ut iis bonis erigimur, quae expectamus, sic laetamur iis, quae
recordamur. stulti autem malorum memoria torquentur, sapientes bona
praeterita grata recordatione renovata delectant. est autem situm in
nobis ut et adversa quasi perpetua oblivione obruamus et secunda
iucunde ac suaviter meminerimus. sed cum ea, quae praeterierunt, acri
animo et attento intuemur, tum fit ut aegritudo sequatur, si illa mala
sint, laetitia, si bona.
O praeclaram beate vivendi et apertam et simplicem et directam viam!
Cum enim certe nihil homini possit melius esse quam vacare omni dolore
et molestia perfruique maximis et animi et corporis voluptatibus,
videtisne quam nihil praetermittatur quod vitam adiuvet, quo facilius
id, quod propositum est, summum bonum consequamur? clamat Epicurus, is
quem vos nimis voluptatibus esse deditum dicitis; non posse iucunde
vivi, nisi sapienter, honeste iusteque vivatur, nec sapienter,
honeste, iuste, nisi iucunde.
Neque enim civitas in seditione beata esse potest nec in discordia
dominorum domus; quo minus animus a se ipse dissidens secumque
discordans gustare partem ullam liquidae voluptatis et liberae potest.
atqui pugnantibus et contrariis studiis consiliisque semper utens
nihil quieti videre, nihil tranquilli potest.
Quodsi corporis gravioribus morbis vitae iucunditas impeditur, quanto
magis animi morbis impediri necesse est! animi autem morbi sunt
cupiditates inmensae et inanes divitiarum, gloriae, dominationis,
libidinosarum etiam voluptatum. accedunt aegritudines, molestiae,
maerores, qui exedunt animos conficiuntque curis hominum non
intellegentium nihil dolendum esse animo, quod sit a dolore corporis
praesenti futurove seiunctum. nec vero quisquam stultus non horum
morborum aliquo laborat, nemo igitur est non miser.
Accedit etiam mors, quae quasi saxum Tantalo semper impendet, tum
superstitio, qua qui est imbutus quietus esse numquam potest.
praeterea bona praeterita non meminerunt, praesentibus non fruuntur,
futura modo expectant, quae quia certa esse non possunt, conficiuntur
et angore et metu maximeque cruciantur, cum sero sentiunt frustra se
aut pecuniae studuisse aut imperiis aut opibus aut gloriae. nullas
enim consequuntur voluptates, quarum potiendi spe inflammati multos
labores magnosque susceperant.
ecce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut
malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii
autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii
audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia
permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo
molestiae. igitur neque stultorum quisquam beatus neque sapientium non
beatus. Multoque hoc melius nos veriusque quam Stoici. illi enim
negant esse bonum quicquam nisi nescio quam illam umbram, quod
appellant honestum non tam solido quam splendido nomine, virtutem
autem nixam hoc honesto nullam requirere voluptatem atque ad beate
vivendum se ipsa esse contentam.
Sed possunt haec quadam ratione dici non modo non repugnantibus, verum
etiam approbantibus nobis. sic enim ab Epicuro sapiens semper beatus
inducitur: finitas habet cupiditates, neglegit mortem, de diis
inmortalibus sine ullo metu vera sentit, non dubitat, si ita melius
sit, migrare de vita. his rebus instructus semper est in voluptate.
neque enim tempus est ullum, quo non plus voluptatum habeat quam
dolorum. nam et praeterita grate meminit et praesentibus ita potitur,
ut animadvertat quanta sint ea quamque iucunda, neque pendet ex
futuris, sed expectat illa, fruitur praesentibus ab iisque vitiis,
quae paulo ante collegi, abest plurimum et, cum stultorum vitam cum
sua comparat, magna afficitur voluptate. dolores autem si qui
incurrunt, numquam vim tantam habent, ut non plus habeat sapiens, quod
gaudeat, quam quod angatur.
Optime vero Epicurus, quod exiguam dixit fortunam intervenire sapienti
maximasque ab eo et gravissimas res consilio ipsius et ratione
administrari neque maiorem voluptatem ex infinito tempore aetatis
percipi posse, quam ex hoc percipiatur, quod videamus esse finitum. In
dialectica autem vestra nullam existimavit esse nec ad melius vivendum
nec ad commodius disserendum viam. In physicis plurimum posuit. ea
scientia et verborum vis et natura orationis et consequentium
repugnantiumve ratio potest perspici. omnium autem rerum natura
cognita levamur superstitione, liberamur mortis metu, non conturbamur
ignoratione rerum, e qua ipsa horribiles existunt saepe formidines.
denique etiam morati melius erimus, cum didicerimus quid natura
desideret. tum vero, si stabilem scientiam rerum tenebimus, servata
illa, quae quasi delapsa de caelo est ad cognitionem omnium, regula,
ad quam omnia iudicia rerum dirigentur, numquam ullius oratione victi
sententia desistemus.
Nisi autem rerum natura perspecta erit, nullo modo poterimus sensuum
iudicia defendere. quicquid porro animo cernimus, id omne oritur a
sensibus; qui si omnes veri erunt, ut Epicuri ratio docet, tum denique
poterit aliquid cognosci et percipi. quos qui tollunt et nihil posse
percipi dicunt, ii remotis sensibus ne id ipsum quidem expedire
possunt, quod disserunt. praeterea sublata cognitione et scientia
tollitur omnis ratio et vitae degendae et rerum gerendarum. sic e
physicis et fortitudo sumitur contra mortis timorem et constantia
contra metum religionis et sedatio animi omnium rerum occultarum
ignoratione sublata et moderatio natura cupiditatum generibusque earum
explicatis, et, ut modo docui, cognitionis regula et iudicio ab eadem
illa constituto veri a falso distinctio traditur.
Restat locus huic disputationi vel maxime necessarius de amicitia,
quam, si voluptas summum sit bonum, affirmatis nullam omnino fore. de
qua Epicurus quidem ita dicit, omnium rerum, quas ad beate vivendum
sapientia comparaverit, nihil esse maius amicitia, nihil uberius,
nihil iucundius. nec vero hoc oratione solum, sed multo magis vita et
factis et moribus comprobavit. quod quam magnum sit fictae veterum
fabulae declarant, in quibus tam multis tamque variis ab ultima
antiquitate repetitis tria vix amicorum paria reperiuntur, ut ad
Orestem pervenias profectus a Theseo. at vero Epicurus una in domo, et
ea quidem angusta, quam magnos quantaque amoris conspiratione
consentientis tenuit amicorum greges! quod fit etiam nunc ab
Epicureis. sed ad rem redeamus; de hominibus dici non necesse est.
Tribus igitur modis video esse a nostris de amicitia disputatum. alii
cum eas voluptates, quae ad amicos pertinerent, negarent esse per se
ipsas tam expetendas, quam nostras expeteremus, quo loco videtur
quibusdam stabilitas amicitiae vacillare, tuentur tamen eum locum
seque facile, ut mihi videtur, expediunt. ut enim virtutes, de quibus
ante dictum est, sic amicitiam negant posse a voluptate discedere. nam
cum solitudo et vita sine amicis insidiarum et metus plena sit, ratio
ipsa monet amicitias comparare, quibus partis confirmatur animus et a
spe pariendarum voluptatum seiungi non potest.
Atque ut odia, invidiae, despicationes adversantur voluptatibus, sic
amicitiae non modo fautrices fidelissimae, sed etiam effectrices sunt
voluptatum tam amicis quam sibi, quibus non solum praesentibus
fruuntur, sed etiam spe eriguntur consequentis ac posteri temporis.
quod quia nullo modo sine amicitia firmam et perpetuam iucunditatem
vitae tenere possumus neque vero ipsam amicitiam tueri, nisi aeque
amicos et nosmet ipsos diligamus, idcirco et hoc ipsum efficitur in
amicitia, et amicitia cum voluptate conectitur. nam et laetamur
amicorum laetitia aeque atque nostra et pariter dolemus angoribus.
Quocirca eodem modo sapiens erit affectus erga amicum, quo in se
ipsum, quosque labores propter suam voluptatem susciperet, eosdem
suscipiet propter amici voluptatem. quaeque de virtutibus dicta sunt,
quem ad modum eae semper voluptatibus inhaererent, eadem de amicitia
dicenda sunt. praeclare enim Epicurus his paene verbis: 'Eadem',
inquit, 'scientia confirmavit animum, ne quod aut sempiternum aut
diuturnum timeret malum, quae perspexit in hoc ipso vitae spatio
amicitiae praesidium esse firmissimum.'
Sunt autem quidam Epicurei timidiores paulo contra vestra convicia,
sed tamen satis acuti, qui verentur ne, si amicitiam propter nostram
voluptatem expetendam putemus, tota amicitia quasi claudicare
videatur. itaque primos congressus copulationesque et consuetudinum
instituendarum voluntates fieri propter voluptatem; cum autem usus
progrediens familiaritatem effecerit, tum amorem efflorescere tantum,
ut, etiamsi nulla sit utilitas ex amicitia, tamen ipsi amici propter
se ipsos amentur. etenim si loca, si fana, si urbes, si gymnasia, si
campum, si canes, si equos, si ludicra exercendi aut venandi
consuetudine adamare solemus, quanto id in hominum consuetudine
facilius fieri poterit et iustius?
Sunt autem, qui dicant foedus esse quoddam sapientium, ut ne minus
amicos quam se ipsos diligant. quod et posse fieri intellegimus et
saepe etiam videmus, et perspicuum est nihil ad iucunde vivendum
reperiri posse, quod coniunctione tali sit aptius. Quibus ex omnibus
iudicari potest non modo non impediri rationem amicitiae, si summum
bonum in voluptate ponatur, sed sine hoc institutionem omnino
amicitiae non posse reperiri.
Quapropter si ea, quae dixi, sole ipso illustriora et clariora sunt,
si omnia dixi hausta e fonte naturae, si tota oratio nostra omnem sibi
fidem sensibus confirmat, id est incorruptis atque integris testibus,
si infantes pueri, mutae etiam bestiae paene loquuntur magistra ac
duce natura nihil esse prosperum nisi voluptatem, nihil asperum nisi
dolorem, de quibus neque depravate iudicant neque corrupte, nonne ei
maximam gratiam habere debemus, qui hac exaudita quasi voce naturae
sic eam firme graviterque comprehenderit, ut omnes bene sanos in viam
placatae, tranquillae, quietae, beatae vitae deduceret? Qui quod tibi
parum videtur eruditus, ea causa est, quod nullam eruditionem esse
duxit, nisi quae beatae vitae disciplinam iuvaret.
An ille tempus aut in poetis evolvendis, ut ego et Triarius te
hortatore facimus, consumeret, in quibus nulla solida utilitas
omnisque puerilis est delectatio, aut se, ut Plato, in musicis,
geometria, numeris, astris contereret, quae et a falsis initiis
profecta vera esse non possunt et, si essent vera, nihil afferrent,
quo iucundius, id est quo melius viveremus, eas ergo artes
persequeretur, vivendi artem tantam tamque et operosam et perinde
fructuosam relinqueret? non ergo Epicurus ineruditus, sed ii indocti,
qui, quae pueros non didicisse turpe est, ea putant usque ad
senectutem esse discenda.
Quae cum dixisset, Explicavi, inquit, sententiam meam, et eo quidem
consilio, tuum iudicium ut cognoscerem, quoniam mihi ea facultas, ut
id meo arbitratu facerem, ante hoc tempus numquam est data.